- SELIQUASTRUM
- SELIQUASTRUMapud Hyginum Astron. Poet. l. 2. de Cassiopeia. pro quo facto inter sidera sedens in seliquastro constituta est, et Arnob. l. 2. Quid arquata si sellula, acus, strigil, pellubrum, seliquascrum? Casaubono sella est muliebris aperta, quarum domi nsus fuit, cum foris uterentur δίφροις καταςτεγοις, sellis opertis, ad Otton. Suetonii c. 6. In specie sic vocati sunt lecti seu pulvinaria Deorum apud Gentiles, de quibus supra, voce Lectisternium, item Pulvinar, ac Sedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.